Vulgate clémentine (latin)
Malachie 2:5-7
5Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis : et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat.
6Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
7Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.
Commentaires sur Malachie 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires