Vulgate clémentine (latin)
Luc 5:33-39
33At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?
34Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?
35Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.
36Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :
38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
39Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.
Commentaires sur Luc 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires