Vulgate clémentine (latin)
Luc 4:31-41
31Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
32Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
33Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
34dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.
35Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
36Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?
37Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
38Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.
39Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
40Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
41Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.
Commentaires sur Luc 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires