Luc 24
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 24:9-12

9Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.

10Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.

11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.

12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.

Lire Luc 24 en entier

Commentaires sur Luc 24

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project