Vulgate clémentine (latin)
Luc 24:24-31
24Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
25Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !
26Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
27Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.
28Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.
29Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
30Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
31Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
Commentaires sur Luc 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires