Luc 22
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 22:3-14

3Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :

4et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

5Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.

6Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

7Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

8Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.

9At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?

10Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,

11et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?

12Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.

13Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

14Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

Lire Luc 22 en entier

Commentaires sur Luc 22

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project