Vulgate clémentine (latin)
Luc 20:41-47
41Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?
42et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,
43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
44David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?
45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :
46Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,
47qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.
Commentaires sur Luc 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires