Vulgate clémentine (latin)
Luc 20:19-26
19Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
20Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.
21Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
22Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?
23Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?
24ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.
25Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
26Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.
Commentaires sur Luc 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires