Luc 20
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 20:1-8

1Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,

2et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?

3Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :

4baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ?

5At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?

6Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.

7Et responderunt se nescire unde esset.

8Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.

Lire Luc 20 en entier

Commentaires sur Luc 20

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project