Vulgate clémentine (latin)
Luc 19:2-10
2Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :
3et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
4Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.
5Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.
6Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
8Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
9Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
Commentaires sur Luc 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires