Vulgate clémentine (latin)
Luc 13:11-14
11Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
12Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
13Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
14Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
Commentaires sur Luc 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires