Vulgate clémentine (latin)
Luc 12:54-59
54Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.
55Et cum austrum flantem, dicitis : Quia æstus erit : et fit.
56Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare : hoc autem tempus quomodo non probatis ?
57quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est ?
58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
59Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
Commentaires sur Luc 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires