Luc 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 1:5-17

5Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.

6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,

9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :

10et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.

11Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.

12Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.

13Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :

14et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :

15erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :

16et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :

17et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

Lire Luc 1 en entier

Commentaires sur Luc 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project