Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 8:7-13
7vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
8quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
9Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
11Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
12Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :
13filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.
Commentaires sur Lévitique 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires