Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 25:42-46
42Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :
43ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
44Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :
45et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :
46et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
Commentaires sur Lévitique 25
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires