Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 25:25-41
25Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
26Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
27computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
28Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
29Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
30Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
31Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.
32Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :
33si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
34Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
35Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
36ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
38Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
39Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
40sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,
41et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum.
Commentaires sur Lévitique 25
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires