Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 23:4-8
4Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :
6et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
7Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo,
8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo.
Commentaires sur Lévitique 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires