Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 23:2-4
2Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
3Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
4Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
Commentaires sur Lévitique 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires