Lévitique 16
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Lévitique 16:29-34

29Eritque vobis hoc legitimum sempiternum : mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.

30In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris : coram Domino mundabimini.

31Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.

32Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo : indueturque stola linea et vestibus sanctis,

33et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.

34Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.

Lire Lévitique 16 en entier

Commentaires sur Lévitique 16

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project