Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 14:40-45
40jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum :
41domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,
42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
43Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
44ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :
45quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.
Commentaires sur Lévitique 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires