Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 10:8-11
8Dixit quoque Dominus ad Aaron :
9Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini : quia præceptum sempiternum est in generationes vestras :
10et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum ;
11doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.
Commentaires sur Lévitique 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires