Vulgate clémentine (latin)
Juges 3:12-15
12Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini : qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus.
13Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec : abiitque et percussit Israël, atque possedit urbem palmarum.
14Servieruntque filii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis.
15Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab.
Commentaires sur Juges 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires