Vulgate clémentine (latin)
Josué 9:12-18
12En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus ; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti.
13Utres vini novos implevimus ; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta.
14Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.
15Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur : principes quoque multitudinis juraverunt eis.
16Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.
17Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt : Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.
18Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.
Commentaires sur Josué 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires