Josué 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Josué 8:30-33

30Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal,

31sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi : altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit : et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.

32Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël.

33Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël.

Lire Josué 8 en entier

Commentaires sur Josué 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project