Jonas 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jonas 1:11-16

11Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis ? quia mare ibat, et intumescebat.

12Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos.

13Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.

14Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem : quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.

15Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare : et stetit mare a fervore suo.

16Et timuerunt viri timore magno Dominum : et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.

Lire Jonas 1 en entier

Commentaires sur Jonas 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project