Vulgate clémentine (latin)
Jean 9:29-39
29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.
30Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :
31scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
32A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
34Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.
35Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?
36Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?
37Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
38At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
39Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
Commentaires sur Jean 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires