Vulgate clémentine (latin)
Jean 8:12-20
12Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
13Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum.
14Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
15Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ;
16et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater.
17Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
18Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
19Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
20Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
Commentaires sur Jean 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires