Jean 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 6:65-71

65Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :

70et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

Lire Jean 6 en entier

Commentaires sur Jean 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project