Jean 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 2:1-11

1Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.

2Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.

3Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.

4Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.

5Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.

6Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.

7Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

8Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.

9Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus,

10et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

11Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

Lire Jean 2 en entier

Commentaires sur Jean 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project