Vulgate clémentine (latin)
Jean 15:2-5
2Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
3Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
5Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Commentaires sur Jean 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires