Vulgate clémentine (latin)
Jean 15:16-21
16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
17Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.
18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
19Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
21Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.
Commentaires sur Jean 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires