Vulgate clémentine (latin)
Jean 14:1-10
1Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
2In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.
3Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.
4Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
5Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ?
6Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
7Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
8Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
9Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?
10Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera.
Commentaires sur Jean 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires