Vulgate clémentine (latin)
Jean 13:21-32
21Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
22Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
23Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
24Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?
25Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?
26Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.
27Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.
28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
29Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.
30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
31Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
32Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.
Commentaires sur Jean 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires