Jean 13
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jean 13:1-12

1Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

2Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ :

3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :

4surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.

5Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.

6Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?

7Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.

8Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.

9Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.

10Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.

11Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.

12Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?

Lire Jean 13 en entier

Commentaires sur Jean 13

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project