Vulgate clémentine (latin)
Jean 12:18-21
18Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.
19Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
20Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.
Commentaires sur Jean 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires