Vulgate clémentine (latin)
Joël 2:2-10
2Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
3Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
4Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.
5Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.
6A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.
7Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
8Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
9Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
10A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Commentaires sur Joël 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires