Joël 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Joël 1:1-10

1Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

Lire Joël 1 en entier

Commentaires sur Joël 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project