Vulgate clémentine (latin)
Job 41:1-9
1Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest vultui meo ?
2Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
3Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
4Quis revelabit faciem indumenti ejus ? et in medium oris ejus quis intrabit ?
5Portas vultus ejus quis aperiet ? per gyrum dentium ejus formido.
6Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
7Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
8Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
9Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi.
Commentaires sur Job 41
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires