Vulgate clémentine (latin)
Job 30:1-14
1Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :
2quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :
3egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
4Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :
5qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
6In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream :
7qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :
8filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
9Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
10Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
11Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
12Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
13Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt : et non fuit qui ferret auxilium.
14Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
Commentaires sur Job 30
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires