Vulgate clémentine (latin)
Job 29:21-25
21Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
22Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
23Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
24Siquando ridebam ad eos, non credebant : et lux vultus mei non cadebat in terram.
25Si voluissem ire ad eos, sedebam primus : cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.
Commentaires sur Job 29
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires