Job 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Job 21:1-16

1Respondens autem Job, dixit :

2Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.

3Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete.

4Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?

5Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.

6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.

7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?

8Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

9Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.

10Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo.

11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus.

12Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.

13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

14Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.

15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?

16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.

Lire Job 21 en entier

Commentaires sur Job 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project