Jérémie 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 9:3-8

3Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis : confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.

4Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.

5Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur : docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ; ut inique agerent laboraverunt.

6Habitatio tua in medio doli : in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

7Propterea hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego conflabo, et probabo eos : quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei ?

8Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.

Lire Jérémie 9 en entier

Commentaires sur Jérémie 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project