Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 33:15-26
15In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra :
16in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter : et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster.
17Quia hæc dicit Dominus : Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël :
18et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificium, et cædat victimas omnibus diebus.
19Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
20Hæc dicit Dominus : Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,
21et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitæ et sacerdotes ministri mei.
22Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.
23Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
24Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens : Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt ? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.
25Hæc dicit Dominus : Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non posui,
26equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob : reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.
Commentaires sur Jérémie 33
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires