Jérémie 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 3:6-14

6Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.

7Et dixi, cum fecisset hæc omnia : Ad me revertere : et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda

8quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii : et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :

9et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno :

10et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.

11Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.

12Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.

13Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.

14Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester : et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.

Lire Jérémie 3 en entier

Commentaires sur Jérémie 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project