Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 23:9-22
9Ad prophetas : Contritum est cor meum in medio mei ; contremuerunt omnia ossa mea : factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus.
10Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti : factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis.
11Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.
12Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris : impellentur enim, et corruent in ea : afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.
13Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem : prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israël.
14Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii : et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua : facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha.
15Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas : Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle : a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.
16Hæc dicit Dominus exercituum : Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos : visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
17Dicunt his qui blasphemant me : Locutus est Dominus : Pax erit vobis : et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt : Non veniet super vos malum.
18Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus ? quis consideravit verbum illius, et audivit ?
19Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.
20Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui : in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.
21Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
22Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.
Commentaires sur Jérémie 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires