Jérémie 22
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 22:13-23

13Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio : amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei :

14qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.

15Numquid regnabis quoniam confers te cedro ? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?

16Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum : numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.

17Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

18Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda : Non plangent eum : Væ frater ! et væ soror ! non concrepabunt ei : Væ domine ! et væ inclyte !

19Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.

20Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam : et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.

21Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti : Non audiam : hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.

22Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt : et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.

23Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis ?

Lire Jérémie 22 en entier

Commentaires sur Jérémie 22

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project