Jérémie 20
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 20:7-18

7Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti : factus sum in derisum tota die ; omnes subsannant me.

8Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito : et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.

9Et dixi : Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius : et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.

10Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum : si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.

11Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis : idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt : confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.

12Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.

13Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.

14Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta !

15Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens : Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio lætificavit eum !

16Sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus, et non pœnituit eum : audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano,

17qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus æternus !

18Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei ?

Lire Jérémie 20 en entier

Commentaires sur Jérémie 20

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project