Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 2:14-19
14Numquid servus est Israël, aut vernaculus ? quare ergo factus est in prædam ?
15Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam : posuerunt terram ejus in solitudinem. Civitates ejus exustæ sunt, et non est qui habitet in eis.
16Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.
17Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam ?
18Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam ? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ?
19Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum.
Commentaires sur Jérémie 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires