Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 18:7-12
7Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud :
8si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.
9Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud.
10Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
11Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens : Hæc dicit Dominus : Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem : revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra.
12Qui dixerunt : Desperavimus : post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
Commentaires sur Jérémie 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires