Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 10:6-11
6Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
7Quis non timebit te, o Rex gentium ? tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.
8Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina vanitatis eorum lignum est.
9Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum : opus artificum universa hæc.
10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
11Sic ergo dicetis eis : Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !
Commentaires sur Jérémie 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires